Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT 1 John.1 NT 1 John.2 (English) >>NT 1 John.3

1 John.2

filioli mei haec scribo vobis ut non peccetis sed et si quis peccaverit advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum

et ipse est propitiatio pro peccatis nostris non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi

et in hoc scimus quoniam cognovimus eum si mandata eius observemus

qui dicit se nosse eum et mandata eius non custodit mendax est in hoc veritas non est

qui autem servat verbum eius vere in hoc caritas Dei perfecta est in hoc scimus quoniam in ipso sumus

qui dicit se in ipso manere debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare

carissimi non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus quod habuistis ab initio mandatum vetus est verbum quod audistis

iterum mandatum novum scribo vobis quod est verum et in ipso et in vobis quoniam tenebrae transeunt et lumen verum iam lucet

qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit in tenebris est usque adhuc

qui diligit fratrem suum in lumine manet et scandalum in eo non est

qui autem odit fratrem suum in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo eat quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos eius

scribo vobis filioli quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen eius

scribo vobis patres quoniam cognovistis eum qui ab initio est scribo vobis adulescentes quoniam vicistis malignum

scripsi vobis infantes quoniam cognovistis Patrem scripsi vobis patres quia cognovistis eum qui ab initio scripsi vobis adulescentes quia fortes estis et verbum Dei in vobis manet et vicistis malignum

nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt si quis diligit mundum non est caritas Patris in eo

quoniam omne quod est in mundo concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum est et superbia vitae quae non est ex Patre sed ex mundo est

et mundus transit et concupiscentia eius qui autem facit voluntatem Dei manet in aeternum

filioli novissima hora est et sicut audistis quia antichristus venit nunc antichristi multi facti sunt unde scimus quoniam novissima hora est

ex nobis prodierunt sed non erant ex nobis nam si fuissent ex nobis permansissent utique nobiscum sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis

sed vos unctionem habetis a Sancto et nostis omnia

non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem sed quasi scientibus eam et quoniam omne mendacium ex veritate non est

quis est mendax nisi is qui negat quoniam Iesus non est Christus hic est antichristus qui negat Patrem et Filium

omnis qui negat Filium nec Patrem habet qui confitetur Filium et Patrem habet

vos quod audistis ab initio in vobis permaneat si in vobis permanserit quod ab initio audistis et vos in Filio et Patre manebitis

et haec est repromissio quam ipse pollicitus est nobis vitam aeternam

haec scripsi vobis de eis qui seducunt vos

et vos unctionem quam accepistis ab eo manet in vobis et non necesse habetis ut aliquis doceat vos sed sicut unctio eius docet vos de omnibus et verum est et non est mendacium et sicut docuit vos manete in eo

et nunc filioli manete in eo ut cum apparuerit habeamus fiduciam et non confundamur ab eo in adventu eius

si scitis quoniam iustus est scitote quoniam et omnis qui facit iustitiam ex ipso natus est



Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT 1 John.1 NT 1 John.2 (English) >>NT 1 John.3

Powered by PhiloLogic